Latin
Letter 29
Pope Innocentius I, Epistolae Et Decreta 39.8
Unproofread scanNot analysed yet
Qui si tamen aliquod in se Dei adjutorium, quod huc usque negaverunt, provocarint, et opus sibi ejus auxilio esse cognoverint, ut hac labe, in quam sui cordis incurvatione corruerant, liberentur, et quasi in lucem de faeda tracti caligine, remotis abdicatisque omnibus, quibus totus, ne verum aspiceret, foedabatur et caligabat aspectus, damnent haec quae huc usque senserunt; et aliquando animum rectis disputationibus commodantes, ab hac aliquantulum labe correcti, veris se sanandos consiliis tribuant atque submittant. Quod si fecerint, erit in potestate pontificum istis aliquatenus subvenire, et talibus aliquam curam praestare vulneribus, quam solet lapsis, cum resipuerint, Ecclesia nou negare: ut a suis revocati praecipitiis; intra ovile Domini redigantur: ne foris positi, et tanto praesidio a fide munitionis exclusi, periculis omnibus exponantur, devorandi luporum dentibus atque vexandi, quibus obsistere hac, qua illos in se irritaverant; doctrinae perversitate non possint.