Latin
Letter 29
Pope Innocentius I, Epistolae Et Decreta 39.9
Unproofread scanNot analysed yet
Sed satis vestris monilis, sic abundantibus nostrae legis exemplis probatur esse responsum. Nec quidquam superesse duximus quod dicamus, cum nihil praetermissum a vobis, nihil constet esse suppressum, quo illi refutati et penitus cognoscantur esse convicti. Ideoque a nobis testimonia nulla ponuntur, quia in his plena relatio est, et satis constat tot doctissimos sacerdotes cuncta dixisse: nec decet credere vos aliquid, quod ad causam possit proficere, praeterisse. Et alia manu: Bene valete, fratres, Et ad talus: Data vi kal. Febr. (Jan. 27 ann. 417) post consulatum Theodosii augusti vii et Junii Quarti, V. C.