Latin
Moni…uμ In Epistolam Sequentem
Pope Innocentius I, Epistolae Et Decreta 4.3
Unproofread scanNot analysed yet
Unde contigit ut Tolosanae synodo inscriberetur. —Quamvis in exemplari Noviomensi universis episcopis in Tolosana civitate constitutis inscribatur haec epistola, in generali tamen ejusdem indice ad universos Tolotanos episcopos praenotatur. Ibi vero Tolotanos pro Toletanos, non pro Tolosanos scriptum esse argumento est Germanensis codex, not. 424, canonum collectionem ante annos 800 concinnatam complectens, in quo quoties aliqua laudatur Toletana synodus, Tolotana constanter appellatur. Cum igitur etiam hic librarii Tolotana pro Toletana scripsissent, Tolosana …estituendum esse eo facilius censuerunt antiquarii, quod et epistolam Innocentii ad Exsuperium Tolosanum conspicerent, et in hujus epistolae contextu, n. 3, Galliarum sen Galliorum, loco Galliciorum seu Gallaecorum corrupte legerent. Praeteree cum infra, num. 6, ubi ex Colbertini exemplaris fide legimus, Rufinum in Toletano concilio erroris: ui veniam postulasse, pro Toletano exhibeat Corbeiense Tolosano, idem mendum pari facilitate in inscriptionem irrepere potuisse nemo non assentiet.