Latin
Moni…uμ In Epistolam Sequentem
Pope Innocentius I, Epistolae Et Decreta 4.4
Unproofread scanNot analysed yet
Toletani i concilii patribus scripta est. —Quae sit illa synodus, ad quam Innocentius modo scribit et quando habita sit, disceptatur. Baronius in priore Annalium editione duo pro certo posuerat: primum quidem, scriptam esse hanc Innocentii epistolam ad concilium Toletanum i; alterum vero, concilium istud postremo Stilichonis consulatu, hoc est Christi anno 405, fuisse celebratum. At in editione novissima mutivit sententiam, ac persuasum habens Toletanum i concilium primo Stilichonis consulatu, adeoque anno Christi 400 consignandum esse, hanc epistolam ad posteriorem aliquam Toletanam synodum pertinere existimavit. Cui sententiae plures, nominatimque Anton. Pagius subscribunt. Et prior quidem opinio, qua Toletanum i concilium ad secundum Stilichonis consulatum differebatur, defendi prorsus nequit. Sed neque ulla videtur causa, cur concilium, ad cujus episcopos Innocentius nunc scribit, a Toletano i distinguamus. Quod ut evidentius fiat, quae Toletani i concilii nomine vulgata sunt, expendere operae pretium fuerit.