Latin
Letter 30
Pope Innocentius I, Epistolae Et Decreta 40.3
Unproofread scanNot analysed yet
Quid enim acerbius in Dominum fingere potuerunt, quam cum adjutoria divina cassarent, causamque quotidianae precationis auferrent? Hoc est dicere, Quid mihi opus Deo? Merito in hos dicat hymnidicus: Ecce homines, qui non posuerunt Deum adjutorem sibi (Psalm. li, 9). Negantes ergo auxilium Dei, inquiunt hominem sibi posse sufficere, nec gratia hunc egere divina: qua privatus, necesse est diaboli laqueis irretitus occumbat, dum ad omnia vitae perficienda mandata, sola tantummodo libertate contendat. O pravissimarum mentium perversa doctrina! Advertens tandem, quod primum hominem ita libertas ipsa decepit, ut dum indulgentius frenis ejus utitur, in praevaricationem praesumptione conciderit, nec ex hac potuit erui, nisi ei providentia regenerationis statum pristina; libertatis Christi Domini reformasset adventus: audiat David dicentem: Adjutorium nostrum in nomine Domini (Psalm. cxxiii, 8); et. Adjutor meus esto, ne derelinquas me, neque despicias me, Deus salutaris meus (Psalm. xxvi, 9). Quae in cassum dixerit, si tantum in ejus erat positum voluntate, quod a Domino flebili sermone poscebat.