Latin
Letter 30
Pope Innocentius I, Epistolae Et Decreta 40.2
Unproofread scanNot analysed yet
Diligenter ergo et congrue apostolici consulitis honoris arcana (honoris, in quam, illius, quem praeter illa quae sunt extrinsecus, sollicitudo manet omnium ecclesiarum )super anxiis rebus quae sit tenenda sententia (II Cor. xi, 28): antiquae scilicet regnae formam secuti, quam toto semper ab orbe mecum nostis esse servatam. Verum baec missa facio: neque enim vestram credo latere prudentiam. Quid id etiam actione firmastis, nisi scientes quod per omnes provincias de apostolico fonte petentibus responsa semper emanent? Praesertim (24, q. 1, c. 12) quoties fidei ratio ventilatur, ar- …or omnes fratres et coepiscopos nostros nonnisi ad Petrum, id est, sui nominis et honoris auctorem referre debere, vehit nunc re vestra dilectio, quod per totum mundum possit ecclesiis omnibus in commune prodesse. Fiant enim necesse est cautiores, cum inventores matorum, ad duplicis relationem synodi, sententiae nostrae statutis viderint ab ecclesiastica communione sejunctos. Gemino igitur bono charitas vestra fungetur. Nam et canonum potiemini gratia servatorum, et beneficio vestro totus orbis utetur. Q ais enim catholicorum virorum cum adversariis Christi velit ulterius miscere sermonem? quis saltem ipsam lucem vitae communione partiri? Novae haereseos nimirum fugiantur auctores.