Latin
Letter 30
Pope Innocentius I, Epistolae Et Decreta 40.5
Unproofread scanNot analysed yet
Illud vero, quod eos vestra fraternitas asserit praedicare, parvulos aeternae vitae praemiis etiam sine baptismatis gratia posse donari, perfatuum est. Nisi enim manducaverint carnem filii hominis, et biberint sanguinem ejus, non habebunt vitam in semetipsis (Joan. vi, 54). Qui autem hanc eis sine regeneratione defendunt, videntur mihi ipsum baptismum velle cassare, cum praedicant hos habere, quod in eos creditur nonnisi baptismate conferendum. Si ergo nihil volunt officere, non renasci: fateantur necesse est, nec regenerationis sacra fluenta prodesse. Verum, ut superfluorum hominum prava doctrina celeri veritatis possit ratione discingi, proclamat hoc Dominus in Evangelio dicens: Sinite infantes, et nolite eos prohibere venire ad me: talium est enim regnum coelorum (Lucae xviii, 16).