Latin
Letter 30
Pope Innocentius I, Epistolae Et Decreta 40.6
Unproofread scanNot analysed yet
Quare Pelagium Coelestiumque, id est, inventores vocum novarum, quae, sicut dixit Apostolus, aedificationis nihil, sed magis vanissimas consueverunt parere quaestiones (II Tim. ii, 23), ecclesiastica communione privari apostolici vigoris auctoritate censemus, donec resipiscant de diaboli laqueis, a quo captivi tenentur secundum ipsius voluntatem; eosque interim Dominico ovili non recipi, quod ipsi, perversae viae secuti tramitem, deserere voluerunt. Abscidendi sunt enim, qui vos conturbant, et volunt convertere Evangelium Christi (Galat. v, 12). Simul autem praecipimus, ut quicumque id pertinacia simili defensare nituntur, par eos vindicta constringat; non solum enim qui faciunt, sed etiam qui consentiunt facientibus (Rom. i, 32): quia non multum interesse arbitror inter committentis animum, et consentientis favorem. Addo et amplius: plerumque dediscit errare, cui nemo consentit. Haec igitur, fratres charissimi, in supradictos maneat fixa sententia: absint atriis Domini, careant dumtaxat custodia pastorali, ne duarum ovium dira contagia serpant forsitan per vulgus incautum, rapacique lupus corde laetetur intra ovile Dominicum tantas ovium fusas catervas, dum a custodibus dissimulanter habetur vulnus duarum. Prospiciendum esi ergo, ne permittendo lupos, mercenarii magis videamur esse, quam pastores. Jubemus sane (quoniam Christus Dominus noster propria voce signavit, nolle se mortem morientis (Ezech. xxxiii, 11; II Pet. iii, 9), tantum ut revertatur et vivat), si umquam ad sanum deposito pravi dogmatis errore resipuerint, damnarintque ea quorum se ipsi praevaricatione damnarunt, eis medicinam solitam, id est, receptaculum suum ab Ecclesia non negari: ne dum eos redeuntes forsitan prohibemus, vere extra ovile remanentes, exspectantis hostis rabidis faucibus glutiantur, quas in semetipsos spiculis malae disputationis armarunt. Bene valete fratres. Data sexto kalendas Februarii (z7 Jan. ann. 417), Honorio et Constantio viris clarissimis consulibus.