Latin
Letter 31
Pope Innocentius I, Epistolae Et Decreta 41.4
Unproofread scanNot analysed yet
Sed utinam, quod optandum est magis, jam se ille ad veram catholicae fidei viam ab illo sui tramitis errore convertat, ut cupiat velitque purgari, considerans quotidianam Dei gratiam, adjutoriumque cognoscens, ut videatur vere et approbetur ab omnibus manifesta ratione correctus, non gestorum indicio, sed ad catholicam fidem corde converso! Unde non possumus illorum nec approbare nec culpare judicium, cum nesciamus utrum vera sint gesta; aut si vera sint, illum constet magis subterfugisse, quam se lota veritate purgasse. Qui si confidit, novitque non nostra dignum esse damnatione quod dicat aut jam hoc totum se refutasse quod dixerat; non a nobis accersiri, sed Ipse debet potius festinare, ut possit absolvi. Nam si adhuc taliter sentit; quando se nostro judicio, quibusvis accitus litteris, cum sciat damnandum se esse, committet? Quod si accersiendus esset, ab iis melius fieret, qui magis proximi et non longo terrarum spatio videntur esse disjuncti. Sed non deerit cura, si medicinae praebeat ille materiam. Potest enim damnare quae senserat, ac datis litteris, erroris sui, ut regressum ad nos decet, veniam postulare, fratres charissimi.