Latin
Letter 31
Pope Innocentius I, Epistolae Et Decreta 41.3
Unproofread scanNot analysed yet
Nobis tamen nec persuaderi potest enm esse purgatum, quamvis ad nos a nescio quibus laicis sint gesta perlata; quibus ille et auditum se crederet, et absolutum. Quae utrum vera sint, dubitamus, quod sub nulla illius concilii prosecutione venerunt, nec eorum aliquas accepimus do hac re litteras, apud quos istius rei iste praestitit causas. Quod si de sua ille potuisset purgatione confidere, hoc magis credimus quod egisset, quod multo verius esse potuerat ut illos cogeret epistolis suis quid judicaverant indicare. Verum cum sint aliqua in ipsis posita gestis, quae objecta partim ille vitando suppressit, partim multa in se verba retorquendo tota obscuritate confudit, aliqua magis falsis argumentis, quam vera ratione ut ad tempus videri poterat, purgavit, negando alia, alia falsa interpretatione vertendo.