Latin
5.4.1 to 5.4.17
Pope Innocentius I, Epistolae Et Decreta 5.4.1-17
Unproofread scanNot analysed yet
Unitatis vis, et schismatis pernicies. —Quare incumbendum est dilectioni vestrae, et bonis sacerdotibus adnitendum, quatenus praeeunte doctrina in unitatem catholicae fidei omnes qui dispersi sunt congregentur; et esse inexpugnabile unum corpus incipiat, quod si separetur in partes, ad omnes patebit lacerationis injurias, et ex sese pestem patietur internam, quando secum compago ipsa confligit. Sed haec generaliter de unitatis reformatione omnes, tamquam singulis scripta sint, accipiant sacerdotes. Dehinc in partes animum super omnibus dilectio vestra quae proponentur intendat. Cap. II. —5. Rufinus et Minicius usurparunt alienis in ecclesiis ordinationes. —Non enim latere potuit, quod Rufinus atque Minicius episcopi in alienis ecclesiis, contra Nicaenos canones, episcopos usurpaverunt ordinare. (Nicaen. can. 4, 6 et 16) ne quis sibi audeat vindicare, saltem nunc a nobis est salubriter providendum: ne improba usurpatione dissimulatio in deterius convalescat, et fiat de consuetudine regula, quae non veniat ab ipsa quae litteris mandata est disciplina. Qua in re Hilarii fratris et consacerdotis nostri querela primitus audiatur, qui asseruit Rufinum contra ecclesiarum pacem omni oppugnatione fuisse versatum, et dudum in concilio Toletano erroris sui veniam postulasse, et nunc, cum metropolitano episcopo ordinandi sacerdotes pontificium deberetur, contra populi voluntatem et disciplinae rationem, episcopum locis abditis ordinasse, ecclesias scandalis miscuisse. Dehinc Tarraconensium episcoporum est causa tractanda, qui pari modo Minicium in Gerundensi ecclesia episcopum ordinasse conquesti sunt; et juxta Nicaenos canones ferenda est de tali usurpatione sententia. Illorum etiam episcoporum, qui a Rufino vel a Minicio contra regulas ordinali sunt, habeatur plena discussio: ut quia perperam facti sunt, intelligant id, quod vitioso initio adepti sunt, se diutius obtinere non posse. Cap. III. —6. Ut abdicetur Joannes, si decreto de recipiendis ad Ecclesiam redeuntibus, cui subscripserat, repugnare non desinat. —De Joanne quoque episcopo, cujus in synodo Toletana super receptis Symphosio atque Dictinio per legatos consensus accessit, et cui probabilis visa illa correctio, examinentur quae postea sunt secuta.