Latin
5.4.18 to 5.4.34
Pope Innocentius I, Epistolae Et Decreta 5.4.18-34
Unproofread scanNot analysed yet
Et prorsus super omnibus, quorum in dubium venit de cessatione communio, plena inquisitio vestigetur, ut secundum decretum synodi Toletanae, vel communionis consortio propter abolendam suspicionem schismatis misceantur, vel si qui fuerint deprehensi qui abnuant concordiam et constituta placitorum, a communione catholicae fidei per dilectionis vestrae sententias abdicentur: ut jam non internum malum, quod tacitum non desinit semper, sed schismaticorum manifesta professio contagioque vitetur. Cap. IV. —7. Ordinationes quaedam contra canones, pacis ergo tolerandae. Sed deinceps irritae sint, et earum auctores deponendi. —Nam de ordinationibus, quas pravae consuetudinis vitio Hispanienses episcopos celebrare cognoscimus, fuerat aliquid secundum majorum traditionem statuendum, nisi perpenderemus ne perturbationes quam plurimas ecclesiis moveremus. Quorum facium ita reprehendimus, ut propter numerum corrigendorum ea, quae quoquo modo facta sunt, in dubium non vocemus, sed Dei potius judicio dimittamus. Quantos enim ex bis, qui post acceptam gratiam in forensi exercitatione ver. sati sunt, et obtinendi pertinaciam susceperunt, adscitos ad sacerdotium esse comperimus! e quorum numero Rufinus et Gregorius perhibentur; quantos ex aliqua militia, qui cum potestatibus obedirent, necessario praecepta sunt exsecuti! quantos ex curialibus, qui dum parent potestatibus, quae sibi sunt imperata fecerunt! quantos qui voluptates et editiotiones populo celebrarunt, ad. honorem summi sacerdotii pervenisse! quorum omnium neminem ne ad societatem quidem ordinis clericorum oportuerat pervenire. Quae si singula discutienda mandemus, non modicos motus aut scandala Hispaniensibus provinciis, quibus mederi cupimus, de studio emendationis inducemus. Idcirco remittenda haec potius putamus. Sed ne deinceps similia committantur, dilectionis vestrae maturitas providere debebit, ut tantae usurpationi saltem nunc finis necessarius imponatur: eo videlicet constituto, ut si qui post haec adversus formas canonum vel ad ecclesiasticum ordinem, vel ad ipsum sacerdotium venire tentaverint, una cum creatoribus suis ipso, in quo inventi fuerint, ordine et honore priventur.