Latin
Letter 41
Pope Innocentius I, Epistolae Et Decreta 52
Unproofread scanNot analysed yet
Ut Laurentius haereticos Photini venena sectantes curet expelli. Innocentius Laurentio episcopo Seniensi. Diu mirati sumus, dilectionis tuae litteris lectis, haereticos Photini venena sectantes in territorio dilectionis tuae non solum esse, sed et publice sibi conventicula in aliquorum possessionibus praeparare; cum de toto pene orbe nusquam tam multi, quam apud vos, delegerint habitare. Quorum doctrinae nefariae auctor Marcus, dudum de Urbe pulsus, temeritatis tantae ductus est audacia, ut primum sibi inter eos vindicet locum. Sed ne ulterius debacchandi habeant facultatem, et animas simplicium ac rusticanorum secum in gehennam, cui destinati sunt, trahant, actum est adversus eos a defensoribus Ecclesiae nostrae, quo eos possint expellere: ut qui Christum Deum ex Patris substantia ante saecula negant genitum, hi cum Judaeis, qui ejus deitatem negaverunt, et nunc usque negant, participium habeant damnationis. Tuum est, trater charissime, quae praecepta sunt, non segnius agere: ne plebem tibi creditam dissimulatione deperdas, et incipias Deo de perditis reddere rationem.