Latin
Letter 42
Pope Innocentius I, Epistolae Et Decreta 53.1
Unproofread scanNot analysed yet
SEU LITTERARUM PELAGII AD PAPAM INNOCENTIUM, POST MORTEM EJUS, SED CUM EUM DEFUNCTUM NESCI- RET, SCRIPTARUM FRAGMENTA. In his, teste Augustino (Lib. de Gratia Christi, c. 50), Pelagius dicit, esse de quibus eum homines infamare conantur: unum, quod neget parvulis baptismi sacramentum, et absque redemptione Christi aliquibus coelorum regna promittat: aliud, quod ita dicat posse hominem vitare peccatum, ut Dei excludat auxilium, et in tantum libero confidat arbitrio, ut gratiae repudiet adjutorium.