Latin
Letter 42
Pope Innocentius I, Epistolae Et Decreta 53.3
Unproofread scanNot analysed yet
Deinde, inquit Augustinus (Ibid.) ,cum de hominis conditione, et ad peccandum atque non peccandum naturali ejus possibilitate quaedam interposuisset, adjunxit: Quam liberi arbitrii potestatem dicimus in omnibus esse generaliter, in Christianis, in Judaeis atque Gentilibus. In omnibus est liberum arbitrium aequaliter per naturam: sed in solis Christianis juvatur a gratia. In illis nudum et inerme est conditionis bonum: in his vero qui ad Christum pertinent, Christi munitur auxilio. Illi ideo judicandi atque damnandi sunt, quia cum habeant liberum arbitrium, per quod ad fidem venire possent, et Dei gratiam promereri, male utuntur libertate concessa. Hi vero remunerandi sunt, qui bene libero utentes arbitrio, merentur Domini gratiam, et ejus mandata custodiunt.