Latin
Letter 42
Pope Innocentius I, Epistolae Et Decreta 53.2
Unproofread scanNot analysed yet
Prosequitur Augustinus (Ibid. ,c. 31): His cum invidiosas de inimicis suis admiscuisset querelas, ad rem ita venit: Ecce apud beatitudinem tuam epistola ista me purget, in qua pure atque simpliciter ad peccandum et ad non peccandum integrum liberum arbitrium habere nos dicimus, quod in omnibus bonis operibus divino adjuvatur semper auxilio.