Latin
Letter 42
Pope Innocentius I, Epistolae Et Decreta 53.6
Unproofread scanNot analysed yet
Praeterea in litteris illis, «quas, »inquit Augustinus (lib. de Peccato origin. ,n. 19, 20 et 21), «Romam misit ad beatae memoriae papam Innocen- «tium, et quoniam in corpore eum non invenerunt, «sancto papae Zosimo datae sunt, et ad me directae, «hoc est in eadem epistola, querebatur »se ab hominibus infamari, quod neget parvulis baptismi sacramentum, et absque redemptione Christi aliquibus caelorum regna promittat, »Et cum dixisset, «numquam se vel impium aliquem haereticum audisse, qui hoc de parvulis diceret, »subjiciebat: «Quis enim ita evangelicae lectionis ignarus est, qui hoc nun modo affirmare conetur, sed qui vel leviter dicere aut etiam sentire possit? Deinde quis tam impius, qui parvulos exsortes regni coelorum esse velit, dum eos baptizari et in Christo renasci vetat, et in perpetuam certamque vitam renasci velet cum, qui natus sit ad incertam. »