Latin
53.7 to 53.8
Pope Innocentius I, Epistolae Et Decreta 53.7-8
Unproofread scanNot analysed yet
Simul cum Pelagii praedictis litteris ac libello fidei ad Innocentium missa est, simulque Innocentii successori Zosimo reddita epistola Praylii Hierosolymitani episcopi, de qua hoc unum a Zosimo discimus, quod iu ea Praylius Joannis successor causae Pelagii enixius adstipulator intervenit (Epist. 3, n. 2). Qui autem praedicta legerit litterarum Pelagii fragmenta, necnon Augustini, qui omnes vafri hujus haeretici artes ac subterfugia probe noverat, subnexas observationes expenderit, audieritque simul eumdem Hierosolymitani antistitis commendatione probatum atque laudatum esse; is sane Zosimum, simpliciter verba illius ut sonabant accipientem, decipi ab eo potuisse minui mirabitur.