Latin
2.1.10 to 2.1.24
Pope Ioannes IV, Epistolae 2.1.10-24
Unproofread scanNot analysed yet
etenim Verbum caro factum in similitudine carnis peccati, omnia nostra suscepit, nullum reatus vitium ferens ex traduce praevaricationis exortum. Similitudinem ergo intelligimus, non carnis ejus, sed peccati. Etenim carnem Dominus veram suscepit ex intemerata et beata Virgine Dei genitrice, consubstantialis nobis effectus. Ergo similitudinem carnis peccati sanctus dicit apostolus, quam similem nobis peccatoribus sine peccato cum anima rationali suscepit; et idcirco unam voluntatem secundum primam formationem Adae naturalem humanitatis suae Dominus noster Jesus Christus habere dignatus est, non duas contrarias, quemadmodum nunc nos habere dignoscimur qui de peccato sumus Adae geniti: quoniam corruptibilis per transgressionem primus homo eflectus, et Creatori suo subdi contemnens, sensit carnem, quae prius erat sibi subjecta, nihilominus repugnantem, et peccato suo totum genus humanum fecit obnoxium, sicut dicit Apostolus: Regnavit mors ab Adam usque ad Moysem, etiam in eos qui non peccaverunt in similitudinem praevaricationis Adae (Rom. V). Quapropter et nos qui per praevaricationem et peccatum illius nascimur, duas contrarias habere voluntates dignoscimur: duas autem dico, mentis et carnis invicem reluctantes, sicut idem beatus docet apostolus: Caro concupiscit adversus spiritum, et spiritus adversus carnem. Hoec autem invicem adversantur, ut non quaecunque vultis, illa faciatis (Galat. V). Et hoc omne humanum patitur genus sub peccato constitutum, quoniam nemo est mundus, ab hoc peccato praevaricationis, nec infans, sicut scriptum est, cujus est unius diei vita super terram. Et quemadmodum Spiritus sanctus per David ait: Ecce enim in iniquitatibus conceptus sum, et in delictis peperit me mater mea (Psal. L). Sicut enim in Adam omnes peccaverunt (I Cor. XV), secundum Apostolum, ita in Christo omnes justificabuntur. Et sicut per unum hominem peccatores constituti sunt multi, ita et per unum hominem justi constituentur multi(Rom.