Latin
2.1.25 to 2.1.31
Pope Ioannes IV, Epistolae 2.1.25-31
Unproofread scanNot analysed yet
V). Ergo unus et solus est sine peccato mediator Dei et hominum homo Christus Jesus, qui in mortuis liber conceptus et natus est. In dispensatione itaque sanctae carnis suae duas nunquam habuit contrarias voluntates, nec repugnavit voluntati mentis ejus voluntas carnis ipsius: neque enim habuit quodcunque peccatum qui venit dimittere peccatum mundi, quemadmodum et ipse dixit: Quis ex vobis arguet me de peccato (Joan. VIII)? et alias taliter ait: Venit princeps mundi hujus, et in me invenit nihil (Joan. XIV). Unde scientes quod nullum in eo cum nasceretur et conversaretur esset omnino peccatum, decenter dicimus, et veraciter confitemur, unam voluntatem in sanctae ipsius dispensationis humanitate, et non duas contrarias mentis et carnis praedicamus, secundum quod quidam haeretici velut in puro homine delirare noscuntur.