Latin
2.2.25 to 2.2.30
Pope Ioannes IV, Epistolae 2.2.25-30
Unproofread scanNot analysed yet
II). Ecce istae sunt duae voluntates contrariae, mentis scilicet et carnis, quae in Salvatore nostro modis omnibus non fuere. Nos has ex peccato progenitoris Adae, qui et se et omne humanum genus obnoxium fecit, habere dignoscimur, ut aliquando quidem carnis aculeus menti resistere appareat, aliquando vero voluntas mentis voluntati carnis contradicere satagat; ut taliter cum Apostolo gementes confiteamur: Mente quidem servio legi Dei, came vero legi peccati (Rom. VII). Dominus autem noster unam voluntatem humanitatis naturalem suscipere dignatus est, quam in propria carne potestative ut omnium Dominus circumferebat, eo quod omnia serviant Deo: nullum profecto habens vel afferens ex praevaricatione peccatum, quoniam solus sine peccato et crimine praevaricationis est natus.