Latin
2.2.12 to 2.2.24
Pope Ioannes IV, Epistolae 2.2.12-24
Unproofread scanNot analysed yet
I): alibi autem de incarnatione ejus ita dixit: Quod stultum est Dei, sapientius est hominibus, et quod infirmum est Dei, fortius est hominibus (Ibid.) : Sapientia autem et stultitia, virtus et infirmitas, contrariae ad invio m absque dubietate ponuntur. Ergo de contraria sibimet docet beatus apostolus? absit: sed audientibus semet configurat sapienter, secundum tempus docens, ut provida nutrix parvulis quidem lac praebens, perfectis autem solidum tribuens cibum. Quid ergo est quod ait: Quod infirmum est Dei, fortius est hominibus; et quod stultum est Dei, sapientius est hominibus. Hoc lotum capitulum de dispensatione Christi, non de superna natura illius docere videtur: volens ostendere, quia Deus homo factus animam habuit et corpus humanum, quod stultum asserit et infirmum. Sapientia enim humana divinae collata stultitia est: fortitudo vero carnis cum Dei virtute comparata, infirmitas est. Quia profecto condita humana sapientia cum conditrice sapientia comparata, stultitia est. Igitur connectentes utraque, et Christum Dei virtutem et Dei sapientiam secundum divinitatem, naturam divinitatis ejus confitemur: et secundum ejus sanctae carnis dispensationem, quod stultum et quod infirmum est Dei, naturam humanitatis veraciter praedicamus, quoniam hoc infirmum et stultum, fortius et sapientius est omnibus hominibus. Omnes enim homines, sicut etiam superius dictum est, sub peccato praevaricationis nascuntur: Dominus autem noster Jesus Christus absque peccato existens, et nullum secum vitium ferens vetustatis, non solum fortior, sed et sapientior est omnibus hominibus, quamvis infirmum nostrum et stultum sola misericordia suscipere sit dignatus. Qui vero ex peccato primi hominis nati sunt, filii irae ac tenebrarum a sanctae Scripturae magisterio nominantur. At vero Christus, cum lux vera sit, sedentes in tenebris et umbra mortis illuminare dignatus est. Quid enim doceat apostolus scribens ad Ephesios, audiamus: Et vos, inquit, cum mortui essetis delictis et peccatis vestris, in quibus aliquando ambulastis secundum saeculum mundi hujus, secundum principem potestatis aeris spiritus, qui nunc operatur in filios diffidentiae, in quibus et nos quando conversati sumus in desideriis carnis, facientes voluntates carnis et cogitationum, et eramus natura filii irae, sicut et coeteri (Ephes.