Latin
In Epistolam Ad Dionysium Alexandrinum Sub Julii I Nomine Editam
Pope Iulius I, Epistolae Ejusdem 4.20
Unproofread scanNot analysed yet
Caeterum supra vidimus alium capitalem Apollinaris errorem in eo situm, ut affirmaret, Christum anima, aut mente humana caruisse. Illum propterea Nyssenus redarguit §35, Antirrhetici. Non aliter sensisse personatum epistolae hujus auctorem, pariter ostendimus. Ergo eumdem utrobique scriptorem deprehendas. Accedit, quod Apollinaris in suorum somniorum praesidium abutitur verbis iis Apostoli I, Cor. XV: Novissimus Adam in spiritum vivificantem, ut constat ex §10 et seq. Antirrhetici. Iisdem noster quoque abutitur, uti videre est in epistola edita. Itaque tamdem intelligas miram intercedere opinionum concordiam inter Apollinarem a Nysseno confutatum, et hujus epistolae auctorem, ut merito eumdem esse cum Apollinari censuerit Leontius. Et sane quis Julium Romanum pontificem umquam dixit, aut audivit absurdissima hujusmodi dogmata tradentem, quae statim ac emersere ex Apollinaris ore et calamo, refutata novimus? Fieri non potuit, ut apostolicae sedis antistes sine magno Christianorum scandalo, atque clamore talia palam traderet