Latin
In Epistolam Ad Dionysium Alexandrinum Sub Julii I Nomine Editam
Pope Iulius I, Epistolae Ejusdem 4.21
Unproofread scanNot analysed yet
Tandem Leontius Eutychianos, sive Acephalos, falsi arguit, quod locum ex epistola ista dicant productum, atque laudatum a Patribus Ephesini concilii· Aliam epistolam in ejus synodi actibus citatam ait, atque ab ea diversam, quae ad Dionysium conscripta fertur. Imo et alteram illam non Julii esse addit, sed quidem Timothei haeretici Apollinaristae, uti exemplaria multa ejus rei fidem faciebant. Quod est ad calumniam istam ex actis Ephesini concilii petitam, vidimus supra, quid etiam Facundus Hermianensis scriptum reliquerit. Sed Leontius subinde inquiens, enimvero quum nihil nobis illa adversetur, quod eam Julii dicunt, flocci faciendum est: recte fecit, qui non sibi, atque exemplaribus tantum credidit, ut penitus abjudicaret Julio laudatam ejus epistolam ad Docium. Nam praeterquam quod nihil illa continebat ex ipsius Leontii confessione, quod Julio Romano pontifice, et catholicorum principe indignum foret, Ephraemius patriarcha Antiochenus lib. III de sacris Legibus apud Photium cod. 229, ipsam Julio sine dubitatione tribuit, et ex eadem verba etiam nonnulla delibat. Plura itidem ex illa, tamquam ex germano Julii foetu, profert Anastasius presbyter in Eclog. των χρήσιων περί της θείας θεολογίας, cap. 38, nisi quod Acacium pro Docio habet, scribens: Ιουλίου επισκόπου ρώμης εκ της προς Ακάκιον επιστολής: Julii episcopi Romae ex epistola ad Acacium. Fateor tamen dubitari merito posse, an eadem sit epistola ab Anastasio citata cum superiori ad Docium scripta, quum una ex iis esse possit, quas adulterinas, et Julio perperam tributas, supra Leontius affirmabat.