Latin
In Epistolam Ad Dionysium Alexandrinum Sub Julii I Nomine Editam
Pope Iulius I, Epistolae Ejusdem 4.22
Unproofread scanNot analysed yet
Atque hactenus multa attulimus, quae vel pertinacibus ingeniis persuadere possunt, datam olim ad Dionysium epistolam, et sub Julii Romani pontificis nomine ab haereticis evulgatam; uni Apollinari esse restituendam, sicuti legitimo illius parenti. Nunc addimus, Justiniani temporibus tam certos de ea suppositione fuisse catholicos, tamque robustis pro Julii fama tuenda illos militasse argumentis, ut omnem ea de re se sustulisse dubitandi rationem palam profiterentur. Hypatius episcopus Ephesinus in collatione cum Acephalis habita Constantinopoli, Sirmondo V. C. teste, aiebat: Beati Julii famosam illam epistolam manifeste Apollinaris ostendimus fuisse scriptam ad Dionysium. Paria affirmabat laudatus Anastasius presbyter in Eclog. χρήσεων. Sed et S. Eulogius patriarcha Alexandrinus, qui eodem, quo Justinianus, et Leontius, saeculo floruit, idem testatur apud Phetium cod. 230, ita scribens: *Λλλάγάρ και η χρήσις, ην η αιρεσις προκομίζει εκ της προς Διονύσιον επιστολής του Ιουλίου ρώμης, αναμφίβολον μεν ουκ εχει τό γνήσιον. Hoc est: Sed enim testimonium, quod haeresis adfert ex epistola Julii Romani ad Dionysium, haud dubie non est genuinum. Cujus rei argumentum illud Eulogius memorat, quod supra innuimus, nempe S. Cyrillum in synodo Ephesina quemdam quidem adhibuisse locum ex epistola Julii ad Docium, at alterius epistolae ad Dionysium datae, quamquam adversus Nestorianos disertissimo pugnantis, nullam fecisse mentionem, non alia sane de caussa, quam quod aut censeret, aut compertum haberet, germanum Julii factum istam non esse. Testis est idem Eulogius, Eutychianos citasse pro adstruenda una in Christo natura, non solum epistolam nunc a nobis editam sub Julii nomine, sed et alia, quae Athanasio, et Gregorio Thaumaturgo adscribebant. Aut eorum commenta Eulogius explodit, contendens, nunquam sanctissimos illos Patres talia litteris mandasse, sed auctorem quidem eorum fuisse Apollinarem, Eutychetis autem, ac Severi sectatores fraude satis aperta deinde ea supposuisse celeberrimis illis Ecclesiae catholicae episcopis. Eadem, ut supra animadvertimus, et Leontius, et Evagrius tradidere. Quamobrem merito arbitrari jam cogimur, tunc parum circumspecte Baronium scripsisse, quando a Nestorianis cuncta hujusmodi figmenta prodiisse dixit, quae certe non Nestorii, sed Eutychetis patrocinabantur errori.