Latin
In Epistolam Ad Dionysium Alexandrinum Sub Julii I Nomine Editam
Pope Iulius I, Epistolae Ejusdem 4.6
Unproofread scanNot analysed yet
Deinde validissimum argumentum e Facundi verbis ducere incipimus, ad dignoscendam falsitatem, atque figmentum famosae hujus epistolae a nobis editae. Nam si epistola haec ad Dionysium data jam extabat, quum Nestoriana haeresis tot in Ecclesia turbas excitare coepit, cur ab illa citanda adversus Nestorium abstinuere Patres Ephesini? Cur deinde Eutyches, et Dioscuros nunquam pro se ipsam laudarunt, numquam ejus testimonio suam confirmavere sententiam? Certe Julii Romani pontificis auctoritas maximum attulisset pondus Eutychianae opinioni. Neque tanti pontificis opus graece vulgatum latitare adeo poterat, ut omnium oculos fugeret, quum satis liqueat, ejus generis monumenta per ecclesias, perque eruditorum manus vix edita consuevisse ferri. Aut ergo post synodos Ephesinam, atque Chalcedonensem, conficta fuit, Julioque supposita epistola illa, ideoque ante synodos illas minime extabat; aut si extabat, nemo hactenus noverat, credideratve, Julium ipsius auctorem fuisse. Propterea haec merito Facundus addit: Quid enim jam controversiae remansisset, quod una esset illius Dei Hominis subsistentia, sive persona, si probarentur Patres, quod etiam unam praedicaverint ejus esse naturam? Igitur, ut omnis auferatur quaestio, si non postea epistola illa (hoc est quae ad Dionysium scripta circumferebatur) confecta est (fortasse legendum conficta est) aut B, Julii eam non esse, sicut magis credendum synodus judicavit, aut etiam, etsi ejus esse credidit, quod ego non dico, ut aliam magis (hoc est, quae ad Prosdocium seu Docium conscripta fuit) quam ipsam ejusdem sancti Julii contra Nestorium proferret, non ex eo quod incaute dictum est, contrarium errorem judicavit esse vincendum.