Latin
In Epistolam Ad Dionysium Alexandrinum Sub Julii I Nomine Editam
Pope Iulius I, Epistolae Ejusdem 4.7
Unproofread scanNot analysed yet
Verum ne hanc quidem ultimam suspicionis umbram admisisset Facundus; imo constanter negasset Julium I ejus epistolae artificem, si quae a Graecis scriptoribus hac in re oculatioribus nos edocti sumus, ipse etiam novisset. Hos igitur audire juvat; corum autem non testimonio solum, sed etiam rationibus constabit, suppositam Julio ab Haereticis famosam hanc epistolam fuisse. Evagrius scholasticus, a qua historiam habemus, et Leontius Byzantinus, a quo librum de Sectis, scriptores multis nominibus commendati, ipsaque saeculo Christi sexto, quo Facundus Hermianensis floruit, et ipsi florentes, huc advocandi sunt. Primus ille de Nestorianis haereticis agens lib. I, cap. 31, inquit: Sanctorum Patrum libros saepe depravarunt, multosque Apollinaris libros Athanasio, Gregorio Thaumaturgo, et Julio, inscriptionibus commutatis attribuerunt, quibus quidem libris plurimos in suum impium errorem induxerunt. Non est mihi ad manus Evagrii historia, sed illam ex Baronii fide produco ipsam citantis ad annum Christi 352, n. 5. Nequeo tamen non mirari, quei Nestoriani imposturae hujus dicantur auctores. Certo certius est, eam, quam nunc proferimus, epistolam Eutychianis ita scatere erroribus, ut Nestorianis oppositam omnino sententiam referat (quod et Gennadius monuit) atque architectum plane sapiat Eutychianum. Quei rogo utraque adversantium haereticorum cohors uni atque eidem Romano pontifici tribuere, ac supponere potuit contraria haec perversarum opinionum monstra. Evagrius proinde forte hallucinatus est, sive, ut ratione potiori dicam, Evagrii locus attentius considerandus fuit cardinali Baronio. At infra de hac ipsa re sermo recurret. Interim satis est cognovisse Apollinaris haeretici libros Julio fuisse ab haereticis per dolum suppositos.