Latin
Dialogus (2)
Pope Liberius, Epistolae et Dicta 10.2
Unproofread scanNot analysed yet
II. Athanasius absens judicatus est— Imperator dixit: «Atque praesens judicatus est in concilio Tyri et omnes orbis terrae episcopi cum in concilio damnarunt. »Liberius dixit: «Nunquam ille praesens judicatus est. Quotquot enim tunc congregati Athanasium damnarunt, post illius e judicio discessum, absque ratione eum condemnarunt. »Eusebius eunuchus dixit: «In concilio Nicaeno alienus a catholica fide (3) demonstratus est. »Liberius dixit; «Quinque (4) soli judicarunt ex iis qui cum Ischyra navigarunt in Mareotem: quos quidem illi nuserant, ut adversus accusatum acta conficerent. Ex iis qui tunc missi fuerant, ex hac luce migrarunt duo, Theognius scilicet et Theodorus: tres autem reliqui adhuc superstites sunt, nempe Maris, Valens et Ursacius. Contra bos, qui missi erant, Sardicae eam ob rem lata est sententia. Qui postea in synodo (5) libellos obtulerunt, veniam porcentes ob acta quae per calumniam una duntaxat parte praesente adversus Athanasium in Mareote fecerant. Quos quidem libellos nunc in manibus habemus. Utris horum et assentiri et communicare debemus, imperator? hisne qui cum prius condemnassent Ahbanasium, postea veniam petierunt; an illis qui nuper istos condemnarunt (Sardicae)? »Epictetus episcopus (Centumcellensis) dixit: «Non fidei causa, nec pro defensione judiciorum ecclesiasticorum Liberius hodie verba facit, o imperator, sed ut apud Romanos senatores glorietur, imperatorem a se esse super·tum. »