Latin
Dialogus (2)
Pope Liberius, Epistolae et Dicta 10.3
Unproofread scanNot analysed yet
III. Quo pacto Liberius Ecclesioe paci consultum velit. —Imperator Liberto dixit: «Quota pars es orbis terrarum, ut tu solus homini impio suffragari velis, et orbis ac mundi totius pacem dissolvas? »Liberius dixit: «Etiamsi solus sim, fidei causa non idcirco minutur: nam et olim tres tantum reperti sunt, qui regis mandato resisterent. »Eusebius eunuchos dixit: «Imperatorem nostrum Nabuchodonosor facis? »Liberius dixit: «Nequaquam, sed tu temere hominem condemnas, quem non judicavimus. Ego vero postulo ut primum generalis praecurrat subscriptio, quae fidem Nicaeae expositam confirmet: deinde ut revocatis ab exilio fratribus no tris, et in sedes suas restitutis, si ii, qui tumultus in ecclesiis nunc excitant, visi fuerint apostolicae fidei consentire, tunc universi Alexandriam convenientes, ubi et accusatus et accusatores sunt, et defensor eorum, examinata illorum causa, concordem sententiam proferamus, «Epictetus episcopus dixit: «Verum cursus publicus haud quaquam sufficiet episcoporum subvectioni. »Liberius dixit: «Ecclesiastica negotia non indigent publico curso; ecclesiae enim episcopos suos ad mare usque perdu– cere suis sumptibus facile possunt, »