Latin
Dialogus (2)
Pope Liberius, Epistolae et Dicta 10.5
Unproofread scanNot analysed yet
V. Munera sibi lata respuit. —Biduo post imperator, cum Liberium accivisset, et is de sententia non decederet, eum Beroeam, Thraciae urbem, relegari praecepit. Cumque egressus esset Liberius, imperator quingentos ei solidos misit ad sumptus faciendos. Liberius vero dixit ei qui attulerat: «Abi, redde hos imperatori; opus enim his habet ut praebeat militibus suis. »Similiter et Augusta totitem ei misit. Liberius dixit: «Redde bos imperatori; hisce enim opus habet ad stipendium militum. Quod si imperator his opus non habet, det Auxentio et Epicteto, his enim opus habent. »Cum igitur ab his noluisset accipere, Eusebius eunuchus alios ei attulit. Cui Liberius dixit: «Ecclesias orbis terrarum vacuas ac desertas fecisti, et mihi tanquam noxio elcemosy– nam affers: abi, et primum Christianus fias (1). »