Latin
Dialogus (2)
Pope Liberius, Epistolae et Dicta 10.4
Unproofread scanNot analysed yet
IV. Non accusandus absens. Indignum est episcopo privatas vindicare principis inimicitias. —Imperator dixit: «Quae Jam formam excepere, ea resolvi amplius non possunt: valere enim debet plurium episcoporum sententia. Tu solus es, qui impii illius amicitiam retineas. »Liberius dixit: «Nunquam audivimus, imperator, judicem absenti reo impietatem objicere, quasi privatas inimicitias cum eo gerat, »Imperator dixit: «Omnes quidem ille in commune affecit injuria, neminem tamen arque ac me, qui non contentus exilio fratris mei majoris natu, etiam felicis memoriae Constantem ad suscipiendas nobiscum inimicitias (1) incitare nunquam destitit: nisi nos majori mansuetudine incitantis et incitati impetum sustinuissemus. Nullam itaque victoriam tanti facio, ne illam quidem quam de Magnentio retuli ac de Silvano, quanti ut hic sceleratus ab Ecclesiae administratione submoveatur. »Liberius dixit: «Noli, imperator, inimicitias tuas per episcopos vindicare. Ecclesiasticorum enim manus ad sanctificandum et benedicendum vacare debent. Jube igitur, si placet, ut episcopi ad proprias sedes revocentur, et si visi fuerint consentire cum illo qui fidem orthodoxam Nicaeae olim expositam tuetur, tunc in unum convenientes, paci orbis terrarum provideant; ne virum qui nihil deliquit, notatum esse comprobetur. »Imperator dixit: «Unum est quod quaeritur: te nam– que, ubi ecclesiarum communionem amplexus fueris, Romam remittere volo. Assentire igitur paci, et subscribe, atque ita Romam revertere. »Liberius dixit: «Fratribus, qui Romae sunt, jam vale dixi. Potiores enim sunt ecclesiastiem leges, quam domicilium Romae. »Imperator dixit: «Ergo trium dierum spatium habes ad deliberandum utrum subscribens Romam redire velis, aut ad cogitandum quem in locum cupias deportari. »Liberius dixit: «Trium dierum vel mensium intervallum non mutat sententiam: quocirca mitte me quo voles. »