Latin
Epistola (4)
Pope Liberius, Epistolae et Dicta 13.2
Unproofread scanNot analysed yet
Liberius de exilio Ursacio, Valenti et Germinio. I. Quia scio vos filios pacis esse, diligere etiam concordiam et unitatem Ecclesiae catholicae; idcirco non aliqua necessitate (5) compulsus, Deo teste dico, sed pro bono pacis et concordiae, quae martyrio praepunitur, his interim convenio vos, domini (6) fratres charissimi. Cognoscat itaque prudentia vestra Athanasium, qui Alexandrinae ecclesiae episcopus fuit, priusquam (1) ad comitatum sancti imperatoris secundum litteras Orientalium episcoporum (adde, scriberem, aut quid simile), et ab ecclesiae Romanae communione separatus est (leg. separatum esse), sicut (2) teste est omne presbyterium Romanae ecclesiae. Sed haec causa fuit, ut tardius viderer de nomine ipsius litteras ad fratres nostros Orientales dare, ut legati (3) mei, quos ab urbe Roma ad comitatum direxeram, seu episcopi qui fuerant deportati, et ipsi una cum his, si fieri posset, de exilio revocarentur.