Latin
Epistola (4)
Pope Liberius, Epistolae et Dicta 13.3
Unproofread scanNot analysed yet
II. Et hoc etiam scire vos volo, quod fratrem Fortunatianum petii, [ut litteras meas(4) ad clementissimum imperatorem perfeiat, quas ad orientales episcopos feci, ut scirem ipsi una secum Athanasii communione me esse separatum. Quas credo quod pietas ipsius pro bono pacis gratulanter (5) accipiet. Quarum exemplar ellam Hilario imperatoris fideli direxi. Pervideat charitas vestra, haec me benigno et innocenti animo gessise. Quapropter his litteris meis convenio vos et adjuro per Deum omnipotentem, et Christum Jesum filium ejus (6) Deum et Dominum nostrum, ut dignemini ad clementissimmn imperatorem Constantium augustum pergere, et petere ut bono pacis et concordiae, in qua pietas ejus semper exultat, me ad ecclesiam mihi divinitus traditam jubeat reverti: ut temporibus ipsius Romana ecclesia nullam sustineat tribulationem. Me autem cum omnibus vobis episcopis Ecclesiae catholicae pacem habere, his litteris meis aequo et simplici animo scire debetis, fratres charissimi. Magnum (7) solatium enim vobis in dic retributionis acquiretis, si per vos p…x ecclesiae Romanae fuerit reddita. Scire autem per vos volo etiam fratres et coepiscopos nostros Epictetum (1) et Auxentium, pacem me et Communionem ecclesiasticam cum ipsis habere, quos credo gratanter haec suscepturos. Quicumque autem a pace et concordia nostra, quae per orbem terrarum vo– lente Deo firmata est, dissenserit, sciat se separatum es se a nostra communione (2).