Latin
Epistola (1) Legatorum Lampsacenae Synodi Ad Liberium Papam
Pope Liberius, Epistolae et Dicta 16.3
Unproofread scanNot analysed yet
II. Credimus in unum Deum Patrem omnipotentem, omnium visibilium et invisibilium factorem. Et in unum unigenitum Deum Dominum Jesum Christum, filium Dei, genitum ex Patre, id est, ex Patris substantia, Deum de Deo, lumen de lumine, Deum verum de Deo vero; genitum, non factum, consubstantialem Patri, per quem omnia facta sunt, tam quae in ceolo. quam quae in terra; qui propter nos homines et propter nostram salutem descendit et incarnatus, bomoque factus est (4); passus est etiam et resurrexit tertia die, adscendit in cadum. et venturus est judicare vivos et mortuos. Et in Spiritum sanctum. Eos autem qui dicunt: Erat aliquando, quando non erat, et antequam gigneretur non erat, et quia ex nullis exstantibus factus est; aut qui dicunt ex alia substantia vel essentia, aut mutabilem et conversioni obnoxium esse Filium Dei, anathematizat catholica et apostolica Ecclesia Dei.