Latin
Epistola (1) Legatorum Lampsacenae Synodi Ad Liberium Papam
Pope Liberius, Epistolae et Dicta 16.4
Unproofread scanNot analysed yet
III. Ego Eustathius, episcopus urbis Sebastae, et Theophilus et Silvanus, legati synodi Lampsacenae et Smyrnensis et aliarum, hanc professionem propriis manibus et nostra sponte conscripsimus. Si quis autem post hanc fidei nostrae expositionem adversus nos, aut adversus eos a quibus missi sumus, aliquam criminationem (1) inferre voluerit, cum litteris sanctitatis tuae coram orthodoxis episcopis, quos probaverit sanctitas tua, veniat, et apud illos judicio contendat nobiscum, ac si quid criminis convictum fuerit, in auctorem animadvertatur (2).