Latin
Epistola (3) Liberii Urbis Rομae Episcopi Ad Universos Orientis Orthodoxos Epis…
Pope Liberius, Epistolae et Dicta 18.2
Unproofread scanNot analysed yet
I. Optatissimum nobis pacis et concordiae gaudium attulerunt litterae vestrae, fidei lumine resplendentes, fratres dilectissimi, redditae nobis per charissimos fratres et episcopos Eustathium, Silvanum et Tueophi…um; idque eo maxime, quod sententiam vestram atque doctrinam cum tenuitate mea cumque omnibus Italis et Occidentalibus consentire prorsus et concinere affirmarunt simul ac demonstrarunt. Hanc autem fidem catholicam et apostolicam esse agnoscimus, quae usque ad Nicaenum concilium integra et inconcussa permansit. Et hanc legali vestri se habere professi sunt, et cum inaestimabili gaudio omne vestigium ac fomitem absurdae suspicionis abolentes, non sermone solum, sed et scripto cam exposuerunt, cujus (1) etiam exemplum his litteris necessario subjiciendum esse existimavimus, ne quam haereticis occasionem ad struendas rursum iusidias relinquamus, quibus de integro incentiva nialitiae suae commoventes, discordiarum ignes pro suo more excitent.