Latin
Epistola (3) Liberii Urbis Rομae Episcopi Ad Universos Orientis Orthodoxos Epis…
Pope Liberius, Epistolae et Dicta 18.3
Unproofread scanNot analysed yet
II. Insuper et hoc professi sunt carissimi fratres nostri Eustathius Silvanus ac Theopbilus, tum se, tum vestram charitatem, semper eam fidem habuise, et ad extremum usque spiritum servaturos esse, quae scilicet Nicaenae a trecentis decem et octo orthodoxis episcopis comprobata est: quae et perfectam continet veritatem, et omnes (4) haereticorum catervas confutat et evertit. Non enim fortuito casu, sed divino nutu adversus Arii insaniam tantus episcoporum numerus congregatus est, quanto numero beatus Abraham tot millia per fidem profligavit. Quae quidem fides (3) in substantia et consubstantialis vocabulo comprehensa, tamquam firmum et inexpugnabile, munimentum, omnes impetus et pravas machinas Arianae dementiae reprimit ac repellit.