Latin
Epistola (3) Liberii Urbis Rομae Episcopi Ad Universos Orientis Orthodoxos Epis…
Pope Liberius, Epistolae et Dicta 18.4
Unproofread scanNot analysed yet
III. Quocirca cum omnes Occidentalium partium episcopi Ariminum convenissent, quo illos Arianorum improbitas convocaverat eo consilio, ut aut persuasione aliqua, aut, quod verius est. saecularis potentiae auctoritate coacti, id quod in fide cautissime positum fuerat tollerent, aut oblique negarent, nihil profecit illorum versutia. Etenim omnes propemodum ii, qui apud Ariminum collecti, partim illecebris, partim dolo tunc decepti fuerant, nunc ad sanam mentem reversi, formulam ab ariminensi concilio editam anathemate damnarunt, et catholicae fidei apud Nicaeam promulgatae subscripserunt, et communione nobiscum inita, adversus Arium ejusque discipulos graviori indignatione commoventur. Cujus rei argumentum cum ipsi charitatis vestrae legati viderent, vos ipsos in subscriptione sua conjunxerunt, anathemate damnantes Arium, necnon ea quae Arimini contra fidem Nicaeae firmatam gesta sunt; quibus et vos perjuriis in (1) fraudem inducti subscripsistis.