Latin
Epistola (6)
Pope Liberius, Epistolae et Dicta 3.3
Unproofread scanNot analysed yet
II. Itaque quia scio sanctum fidei tuae calorem eum ejus animo concordare, prudentium tuam pete, ut si procurante Deo habuerit te praesentem, per quoscumque potueris, sollicite excubare coutendas, ut possitis universa, quae fides catholica exigit, clementissimo imperatori insinuare: ut tandem aliquando deposita animi indignatione, faciat quod et quieti nostrae et saluti (1) suae possit in omnibus convenire. Ex superfluo autem credidi, ordinationem causae totius honorificentiae tum litteris insinuare, cum supradictus frater meus vel ejus comites (2) in praesenti possint omnia relatione sua referre. Deus te incolumem custodiat, domine frater carissime.