Latin
Epistola (3)
Pope Liberius, Epistolae et Dicta 4.1
Unproofread scanNot analysed yet
MISSA AD CONSTANTIUM IMPERATOREM A LIBERIO EPISCOPO URBIS ROMAE PER LUCIFERUM EPISCOPUM. (Anno 354.) Constantium sibi placare, et concilium quo paci ecclesiarum consulatur, ab eo impetrare conatur. Gloriosissimo Constantio Augusto Liberius episcopus. I. Constantii erga Liberium implacabilis animus. Concilium petitum. —Obsecro (4), tranquillissime imperator, ut mihi benignas aures clementia tua tribuat, quo possit mansuetudini tum mentis meae propositum apparere. De Christiano enim imperatore et sanctae memoriae Constantini filio hoc ipsum sine cunctatione mercor impetrare. Sed in eo me laborare intelligo, quia repetita satisfactione placabilem etiam circa (5) reos animum tuum in gratiam meam revocare non possum. Sermo enim pietatis tuae, jamdudum ad populum missus, me quidem, quem patienter omnia ferre necesse est, plurimum lacerat: sed animum tuum, qui lenitati semper vacat, qui numquam, ut scriptum est, in occasum diei iracundiam servat, retinere circa me indignationem miraculo inibi est. Ego enim, religiosissime Imperator, tecum veram pacem requiro, quae non sit verbis composita interna dispositione fullaciae; sed praeceptis Evangeliorum rationabiliter confirmata. Non Athanasii tantum negotium, sed multa alia in medium venerunt propter quae concilium fleri mansuetudinem tuam fueram deprecatus: ut ante omnia, quod specialiter optat mentis lum erga Deum sincera devotio, cum fidei causa, in qua prima nobis spes est ad Deum, diligenter fuisset tractata, (6) ne eorum, qui nostram circa Deum observantiam mirari debent, possent finiri. Et dignum fuerat Dei cultore, dignum Imperio tuo, quod Christi pietate regitur et augetur, specialiter hoc ipsum pro reverentia sanctae religionis, cui prudenter intentus es, clementiam tuam nobis ad haec impetranda praestare.