Latin
Epistola (3)
Pope Liberius, Epistolae et Dicta 4.4
Unproofread scanNot analysed yet
IV. Cum Orentalibus cur communicare nequeat. —Denique jam me aperire causam pietati tuae sollicitudo ecclesiastica atque ipsa devotio persuadet. Significant Orientales paci nostrae velle conjungi. Quae est pax, clementissime imperator, cum sint ex partibus ipsis qualuor episcopi, Demophilus, Macedonius, Eudoxius Martyrius. qui ante (1) annos octo, cum apud Mediolanum Arii sententiam haereticam noluissent damnare, de concilio animis iratis exierunt? Horum, si fas est sententiis, quale sit, aut quid periculi habeat, commodare consensum, aequitas et dement ii tua poterit aestimare. Non est novum, quod nunc subtiliter et sub occasione nominis Athanasii attentatur. Manent litterae (2) Alexandri episcopi olim ad Silvestrum sanctae memoriae destinatae, quibus significavit ante ordinationem Athanasii, undecim tam presbyteros quam etiam diaconos, quod Arii haeresim sequerentur, se Ecclesia ejecisse: ex quibus nunc quidam extra Ecclesiam catholicam foris positi dicuntur sibi conciliabnla invenisse, quibus asseveratur etiam Georgius (3) in Alexandria per litteras communicare. Quae ergo pax potest esse, tranquillissime imperator, si (4) exhibitis episcopi, ut nunc per Italiam factum est, cogantur talium sententiis obedire?