Latin
Epistola (3)
Pope Liberius, Epistolae et Dicta 4.3
Unproofread scanNot analysed yet
III. A criminibus sibi oblatis se purgat. Videt igitur prudentia tua, nihil in animum meum introisse, quod Deo servientibus non dignum fuerat cogitare. Testis nutem mihi est Deus, testis est toto cum suis membris Ecclesia, me fide et metu in Deum meum cuncta mundana, ita ut evangelica et aposlolica ratio praecepit, calcare atque calcasse. Non furore temerario, sed constilu o atque observato jure divino, atque in alio ministerio ecclesiastico vivens, nihil per jactantiam, nihil per gloriae cupiditaiem, quod ad legem pertinebat implevi: et ad istud officium, testis est mihi Deus meus, invitus accessi; in quo cupio quidem sine offensa Dei, quamdiu in saeculo fuero, permanere. Et nunquam mea statuta, sed aposloliea, ut essent semper firmata et custodita, perfeci. Secutus morem ordinemque majorum, nihil addi episcopatui urbis Romae, nihil minui passus sum: et illam fidem servans, quae per successionem tantorum episcoporum cucurrit, ex quibus plures martyres exstiterunt, illibatam custodiri semper exopto.