Latin
Epistola (7)
Pope Liberius, Epistolae et Dicta 7.2
Unproofread scanNot analysed yet
II. Confessores Deo proximiores fiunt. —Estote itaque de promissione coelesti securi: et quia proximiores estis Deo effecti, vestris orationibus me vestrum consacerdotem, famulum Dei ad Dominum sublevate, ut supervenientes impetus, qui de die in diem eum annuntiantor, graviora vul…era infligunt, tolerabiliter ferre possimus; ut inviolata fide, salvo statu Ecclesie catholicae, parem vobis dignetur me Dominus efficere. Et quia eupio quae gesta sunt in ipsa congressione (3) fideliusscire; obsecro sanctitatem vestram, universa fideliter litteris intimare dignemini: ut additamentum majus vel ipse animus, qui diversis rumoribus cruciatur, vel vires corporis ipsius, quae jam extenuatae sunt, de cohortatione vestra possint sentire. (Et alia manu), Deus vos incolumes custodiat (4), domini fratres.