Latin
Liberii Papλae Dicta (5)
Pope Liberius, Epistolae et Dicta 8
Unproofread scanNot analysed yet
AD EUSEBIUM SPADONEM, DUM IPSUM, UT IN ATHANASIUM SUBSCRIBENS IMPERATORI OBTEMPERA…ET HORTABATUR. (Anno 355.) QUI, qUAeso, adversuS Athanasium id fieri possit (quod suades)? Nam quem non una solum, sed et altera synodus ex toto orbe coacta purum innoxiumque jure declaravit, quemque Romana (6) synodus cum pace dimisit, quo pacto damnare possumus? Aut quis nos probaturus est, si quem praesentem dileximus, et ad communionem admisimus, absentem aversemur? Non est illud ecclesi…ici canonis, nec talem unquam accepimus a patribus, qui et ipsi a beato et magno apostolo Petro acceperunt, traditionem. Sed si imperator ecclesiasticae pacis est studiosus, si jubet abrogari quae apud nos pro Athanasio scripta sunt; abrogentur pariter quaecumque ab iliis adversus eum gesta fuerim, abrogentur et quo; adversus omnes sunt acta: ac demum ecclesiastica synodus procul palatio cogatur, ubi nec imperator compareat, nec comes accedat, nec judex comminetur; sed tantum Dei timor sufficiat cum apostolorum constitutione, ut cum primis ecclesiastica fides eo modo servetur, quo a patribus in Nicaena synodo definita est. Ejiciantur arianae pravitatis sectatores, eorumque haeresis anathemate damnetur: ac tum demum de criminibus quae Athanasio vel alii cuipiam inferuntur, nec non de iis quibus accusantur illi, judicio facto, expellantur rei, et innoxii cum fiducia et securitate degant Neque enim fas est synodo eos annumerari, qui fide impii sunt: neque alterius cujusque negotii inquisitionem inquisitioni fidei anteferri convenit Primum quippe omnis de fide dissensio abscidenda: ac deinde excutienda al…a negotia. Nam Dominus noster Jesus Christus aegrotos non prius curavit, quam ostenderent verbisque declararent quam erga se haberent fidem. Haec a patribus didicimus, haec imperatori renuntia: ei enim et Ecclesia; aedificationi haec conducunt. Ne audiantur U…sacius et Valens: qui cum de rebus a se ante gestis poenitentiam egerint, quidvis nunc dicant, minime fide digni sunt (1).