Latin
Incipiunt Gesta Liberii Papae
Pope Liberius, Gesta Liberii Papae 2.4
Unproofread scanNot analysed yet
Respondit autem liberius episcopus urbis Romae, et dixit: «Domni et sancti compresbyteri, nolite cogitare de crastina. Sic enim dixit Magister: Crastinus enim dies ipse de se cogitabit (Matth. vi 34). Hoc enim commonemus. Joannes in deserto baptizabat in poenitentia. Ideo erat desertum, quia nondum venerat auctor baptismi. Ille enim dum venisset, descendit Spiritus sanctus in specie columbae, et mansit super aquas et super auctorem baptismi, et sacerdos quod accepit exhibet sacramentum, »