Latin
Incipiunt Gesta Liberii Papae
Pope Liberius, Gesta Liberii Papae 2.5
Unproofread scanNot analysed yet
Baptismus in pelve, flumine, palude. —Respondit Damasus presbyter, et dixit: «Exhibe nobis celebrare Pascha. Ego in humilitate loquor: onus enim, quem (leg. quod) tu super te bajulas, nos sublevare non possumus; quia ignoras ubi baptizes. Baptiza in pelve ubi Magister. Pelvis illa non lignum, sed totus mundus est. »Hunc sermonem accepit Liberius cum magno honore, et gaudio plorabat, et dicit ad eum: «Eris major minister, sicut et ille qui nobis dedit baptismum, sic dixit ad plebem: Qui est vester minor fiat major (…). »Respondit Siricius diaconus et dixit: «Juba ore meo praesul, et infunde favore Patres nostri in typo baptismi transierunt per medium mare. Nam in fluminibus et in paludibus oportet baptizari. »Dicit Liberius episcopus: «Juste loculus es. »Erat enim ibi non longe a cymiterio Noellae cymiterius Ostrianus, ubi Petrus apostolus baptizavit. Eodem tempore Paschae baptizavit promiscui sexus numero quatuor millia duodecim: qui omnes Romani vel a longe, alii vicini Romanorum desiderabant ab eodem baptizari.