Latin
Incipiunt Gesta Liberii Papae
Pope Liberius, Gesta Liberii Papae 2.6
Unproofread scanNot analysed yet
Constantii expeditio super Danubium. —Veniens autem (2) eodem tempore bellum super Danubium ingestissima (an ingentissima) pars barbarorum quasi intra octavarum Paschae. Et audiens hoc Constans (Leg. Constantius) dixit: «Videte hunc sacrilegum, quia quod numquam factum est, fecit superstitionem vanitatis. Ideo haec plaga multitudinis barbarorum ingens venit super Romania; »et ambulavit ad bellum, et profectus est cum grandi amaritudine, et dicebat, dum exiret portam civitatis: «Sacrilegum Liberium, qui dixit palmum meum fuisse leprosum, et baptizatum a Silvestro episcopo et mundatum, dum abiero super quadrupedes Danubii, et concidero barbaros, rediens ad urbem Romam, volucribus coeli et bestiis terrae carnes ejus immolabo; ipsum solum Liberimu, non enim alios: ne dicant et affirment me esse persecutorem. »Dum autem in pugna Danubii, Constans fortiler urgebatur.