Latin
1.1.1 to 1.1.18
Pope Marcellinus, Appendix II. Epistolae 1.1.1-18
Unproofread scanNot analysed yet
Sollicitudinem omnium ecclesiarum juxta apostolum circumferentes (II Cor. xi), divinæ circa nos graaLe memores esse debemus, qui nos per dignationis suæ miscricordiam, ob hoc ad fastigium sacerdolale provexit (Acacius ep. CP. ad. Simplicium papam), ut mandatis ipsius inhaerentes, in quadam sacerdotuti ejus specula constitui, prohibeamus sollicita, et sequenda doceamus (Hilarius papa ep. ad Ascanium). Unde directis per Bonifacinm diaconum nostrum litteris admonemus, ut quae maie pullulant, abscindantur, et malefacta (ma1a) corrigantur, atque bona sectentur, et patrum nostrorum exempla et statuta imitentur. Rogamus ergo vos, fratres, ut non aliud doccatis neque sentiatis, quam quod a beato Petro apostolo, et a reliquis apostolis et patribus accepistis. Ab illo enim primo instructi estis: idco non oportet vos preprium derelinquere patrem, et alios sequi. Ipse enim capot est totus Ecclesiae, cui ait Dominus: Tu es Petrus, et super hanc petram ædificabo Ecclesiam meam (Matth. XVI): et reliqua. Ejus enim sedes primitus apud vos fuit, quæ postea, jubente Domino, Romam translata est, coi, adminiculante gratia divina, hodierna præsidemus die. Nec ab ejus dispositione vos deviare oportet, ad quam cuncta majora ecclesiastica ncgotia (divina disponente gratia) jussa sunt referti, nt ab ea regulariter disponantur, a qua sumpsere principia. Si vestra vero Antiochena, quæ olim prima erat, Romanæ cessit sedi, nulla est quæ cjus non subjecta sit, ditioni, ad quam omnes quasi ad caput (Innoc. ep. 4), juxta apostolorum eorumque successorum sanctiones, episcopi, qui voluerint vel quibus necesse fuerit, suffugere, eamque appellare debent, ut inde accipiant tuitionem et liberationem, unde acceperunt informationem atque consecrationem. Quod omnibus mimime convenit denegare episcopis, sed absque ulla custodia, aut excommunicatione, vel damnatione, vel expoliatione, libere ire concedatur. Simulque idem (inspirante Domino) constituerunt, ut nulla synodus fieret praeter ejusdem sedis auctoritatem, nec ullus episcopus, tirsi in legitima synodo suo tempore apostolica auctoritate convocata, super quibuslibet criminibus pulsatus audiatur vel judicetur: quia (ut paulo superius prætibatum est) episcoporum judicia, et sommarum causarum negotia, sive cuncta dubia (Socr.