Latin
1.1.19 to 1.1.30
Pope Marcellinus, Appendix II. Epistolae 1.1.19-30
Unproofread scanNot analysed yet
lib. II, c. 8), apostolicæ sediS auctoritate sant agenda et finienda. Et omnia comprovincialia negotia, hujus sanctæ universalis et apostolicæ Ecclesiæ sunt retractanda judicio, si hujus Ecclesiae pontifex praeceperit. Nec cui liceAt sine præjudicio Romanæ Ecclesiæ (cui in omnibus causis debet reverentia custodiri) relictis his sacerdotibus qui hi cadem provincia Dci ecclesias nutu divino gubernant, ad alias convolare provincias, vel aliarum provinciarum episcoporum judicium experiri vel pati; sed omnibus ejusdem provinciae epiScopis congregatis, judicium auctoritate hujus sedis terminetur: quod tamen (ut præfatum est) per ejus vicarios, si libuerit, erit tractandum: et quidquid injuste actum est, reformandum. Pastoralis (S. Greg. ep. 51, lib. VII) ergo cura officii noS admonet, et destitutis succurrere, et cuncta neglecti vel male acta reformare (S. Leo, ep. 97), ut ignis ille, quem Continui veniens misit in terram, motu crebro emendationis vel crebræ meditationis, agitatus, sic calescat, ut ferveat: et sic inflammetur, ut luccat.