Latin
1.2.35 to 1.2.43
Pope Marcellinus, Appendix II. Epistolae 1.2.35-43
Unproofread scanNot analysed yet
Propter quod continet Scriptura: Ecce pono in Sion lapidem summum, angularem et electum, pretiosum: et qui crediderit in eum non confundetur. Vobis igitur honor credentibus, non credentibus autem lapis quem reprobaverunt ædificantes, hic fartus eat in caput anguli, et lapis offensionis, et petra scandali, his qui offendunt verbo, nec credunt in quo et positi sunt. Vos autem genus electum, regale sacerdotium, gens sancta, populus acquisitionis, ut virtutes annuntietis ejus, qui de tenebris vos vocavit in admirabile lumen suum. Estote ergo, charissimi, prudentes, et vigilate in orationibus. Ante omnia autem mutuam in vobismetipsis charitatem continuam habentes, quia charitas operit multitudinem peccatorum. Hospitales invicem sine murmuratione, unusquisque sicut accepit gratiam in alterutrum illam administrantes, sicut boni dispensatores multiformis gratiæ Dei. Si quis loquitur, quasi sermones Dei: si quis ministrat, tamquam ex virtute, quam administrat Deus, ut in omnibus honorificetur Deus per Jesum Christum, cui est gloria et imperium in sæcula sæculorum. Amen. Data kalendis aprilis(i) Maxentio et Maximo viris clarissimis consulibus.